- LUCIFUGAE
- LUCIFUGAEvulgari convitio Christiani olim ob Ethnicis dicti, quod suâ se virtute involventes et toti rebus divinis dediti publico abstinerent et Reip. ut videbatur inutiles essent. Caecilius apud Minuc. Fel. de Christianis, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula. Vide quoque Lucian. philoponum, Tertullian. Apologet c. 41. Theophilum 2. ad Autol. Alios At Lucifugae Scripturarum memorati Tertulliano l. de resurr. Carnis, Age iam quod ad Thessalonicenses et ipsius Solis radio scriptum ita claret, qualiter acciptent Lucifugae isti Scripturarum: suot, qui, Scripturam Sacram obscuritatis accusantes, ad Traditiones non scriptas confugiebant, contra quos vide insignem locum Hier. Tom. VIII. in Ps. 86.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.